monumenta.ch > Beda Venerabilis > 7 > sectio 1 > sectio 4 > sectio > sectio 1 > sectio > sectio > 22 > 58
Beda, De Temporum Ratione, LVII. Argumentum de eo: quota sit luna in calendis Ianuariis. <<<     >>> LIX. De quarta decima Luna paschae.

CAPUT LVIII. Argumentum quotus sit annus cycli lunaris, vel decennovenalis. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Ipse autem cyclus lunae si vis nosse quotum agat annum, sume annos Domini, ut puta DCCXXV, et subtrahe semper duo, remanet DCCXXIII; hos partire per X et LX, remanet unum, primus annus est cycli lunaris. Quoties autem nihil remanet; nonus decimus est. Et quia decennovenalis circulus communem cum lunari viam quamvis ocyor currit, si vis scire et eius quotus sit annus, sume annos csg250.314 Domini, ut puta DCCXXV, et unum semper adiice, fiunt DCCXXVI; bnf1615.73 r hos partire per X et IX, remanent IV, quartus est annus cycli decennovenalis.
2 Quod si nihil bmv343.137 v remanserit, ultimus est.

bav1448.193 bav1449.205 bnf2389.110 bnf7296.67 bnf13013.129 csg248.174 csg251.121

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik